16
Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem angelis: Ite, et effundite septem phialas iræ Dei in terram. Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus sævum et pessimum in homines, qui habebant caracterem bestiæ, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus.* Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari. Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis. Et audivi angelum aquarum dicentem: Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc judicasti:§ quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt.** Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.†† Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines, et igni: et æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pœnitentiam ut darent illi gloriam.‡‡ 10 Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ: et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore:§§ 11 et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis. 12 Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam ejus, ut præpararetur via regibus ab ortu solis.*** 13 Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos in modum ranarum.††† 14 Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei.‡‡‡ 15 Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus. 16 Et congregabit illos in locum qui vocatur hebraice Armagedon.§§§ 17 Et septimus angelus effudit phialam suam in aërem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est.* 18 Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram: talis terræmotus, sic magnus. 19 Et facta est civitas magna in tres partes: et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis iræ ejus. 20 Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.§ 21 Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines: et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis: quoniam magna facta est vehementer.**
* 16:2 Vulnus. Inobedientia est causa quare vulnus illud fiat. 16:3 Et factus est sanguis. Id est damnatio ejus illata est pro sanguine quem effuderunt. Sanguis, id est, damnatio illa erit tanquam mortui, id est irrevocabilis; sicut enim mortuus non redit ad vitam, sic illa sententia damnationis non revocabitur. Omnis anima vivens. Omnes consentientes, qui vivere videntur, non quia aperte persequuntur, sed propter consensum damnabuntur. 16:4 Super flumina, etc. Quia similiter isti damnabuntur pro sanguine quem fuderunt, vel corporaliter, vel spiritualiter. § 16:5 Audivi. Id est intellexi ipsos prædicatores qui hanc vindictam facient, non sibi sed Domino attribuentes et juste fieri confirmantes. Qui es et qui eras. Venturum non ponit, quia in proximo venturum intellexit. ** 16:6 Et sanguinem eis dedisti bibere. Id est, æternam pœnam pro effusione sanguinis, in qua promerenda sunt delectati. †† 16:7 Et audivi. Quod magistri dicunt, discipuli confirmant. Etiam, Domine Deus omnipotens, etc. Ex magna affectione convertunt sermonem ad Deum. Justa. Justum enim est ut qui sanguinem fudit bibat vindictam sanguinis. ‡‡ 16:9 Et æstuaverunt. Vel afflicti afficient tortores æstu iracundiæ, dum invenientur inseparabiles, et sic æstuaverunt invidia et ira. Neque egerunt. Interius pœnitentes dolebant, extra confiteri non audebant. §§ 16:10 Super sedem bestiæ. Hoc dicit, quia ii sunt tantum corpora, et non spiritus: super quos sedebit, quia corporalia et non spiritualia dabit, Commanducaverunt, etc. Mutua detractione se omnes reficientes. *** 16:12 Præpararetur via. Quia, finito mundo, erit resurrectio fidelium, qui venient ab ortu solis, id est a Christo, quando incœperit lucere, id est se manifestare. ††† 16:13 Vidi. Effusionem phialæ super istos, et ipsos non corrigi, sed in majorem excæcationem præcipitari. Exire spiritus. Id est omnes impios qui pro nimia malitia dicendi sunt spiritus immundi; vel, ipsos dæmones, quos in cordibus aliorum generant. Sicut enim fideles sua doctrina generant fidem Christi in cordibus aliorum, sic isti malitia diabolum. Ranarum. Ranæ in luto morantur, et garrulæ sunt, et aliis quietem auferunt: sic et isti. ‡‡‡ 16:14 Procedunt, etc. Procedunt dæmones, et congregabit diabolus, quia omnes unus. §§§ 16:16 Et congregabit. Id est, facient illos habere fiduciam in Antichristo, qui est refugium omnibus volentibus furari sanctis fidem suam; vel ad quem gloriabuntur omnes mali diversarum sectarum. * 16:17 Et septimus angelus. Ostenso super quos angeli phialas suas effundant, supponit quid contingit ipsis malis per effusionem istam, scilicet quia hic quantum poterunt, repugnabunt, quasi ab ipsa infusione acceperint incrementum, sed tandem detrudentur in infernum. 16:18 Et facta est civitas. Propter istam damnationem et propter peccata quæ ipsi addunt, damnata est ipsa civitas, et divisa est pœna unicuique pro merito, Judæis scilicet et gentibus, et falsis Christianis. Civitates gentium ceciderunt, id est, omnes collectiones malorum in generatione prima manentium damnabuntur: carnali, non in secunda regeneratione spirituali. 16:19 Venit in memoriam. Id est, recordatus est Deus singula peccata eorum quorum prius videbatur oblitus. Dare ei calicem. Ad hoc ut ipse Deus daret illis pœnam mensuratam pro delectationibus quas habuerunt. Retribuit Deus malis pro meritis, id est quod meruerunt, sed non quantum meruerunt, ut in ipsa retributione ubi patet justitia, sit etiam misericordia. Universæ enim viæ Domini misericordia et veritas. Bonis etiam dat pro meritis et plus quam meruerunt, ut misericordia ibi justitiæ prævaleat. § 16:20 Et omnis insula fugit. Et vidit quod omnes qui pro Deo afflicti in mundo et virtutibus eminentes respectu harum pœnarum, in vita sua vitaverunt consortia impiorum, et ideo non sunt inventi in pœnis eorum. ** 16:21 Talentum. Talenti genera sunt tria: magnum, centum et viginti librarum; medium, septuaginta duarum, minus quinquaginta. De medio hic dicit, quia peccatores in septuaginta duabus linguis non effugient hanc vindictam. Et blasphemaverunt. Id est, in inferno positi, quamvis sciant se pro merito puniri, dolebunt tamen quod Deus tantam potentiam habet quod plagas eis inferat, et est blasphemia.