19
In finem. Psalmus David.*
[Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.
Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.§
Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.**
Lætabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.††
Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.‡‡
Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.]
* 19:1 In finem. CASS. Figura operandi, quæ ventura sunt Propheta canit. Ibid. Propheta ex nimia charitate optat prospere evenire Ecclesiæ, quæ per Christum videbat ventura. 19:2 Exaudiat: quæ tempore tribulationis vult ei fieri. In die tribulationis, quo majori desiderio Deum precamur. Dei Jacob, ut sicut illi, ita tibi gratiam benedictionis det, et præponat Judæis. 19:3 Mittat: pater. Auxilium, misso Filio. § 19:4 Memor. Agit quasi de sacerdote immolaturo et rege pugnaturo. Sacrificii. Ibid. Sacrificium Ecclesiæ prævidebat, non pecudum, sed sanguinis et corporis Christi. ** 19:5 Tribuat. Diapsalma, quæ tempore gloriæ optat et affirmat. Omne. AUG. Non solum quo animam posuisti pro vita plurimorum; sed et quo cæcitas ex parte contigit in Isræl, et sic omnis Isræl salvus fieret. †† 19:6 Lætabimur. Ibid. Ideo hæc oratio, quia lætabimur et magnificabimur, ostendit se unum de Ecclesia tanto ante tempore. ‡‡ 19:7 In potentatibus. AUG. Potentatus nostri sunt salus favoris ejus cum et de tribulatione dat auxilium, quia vana salus hominum, quæ est sinistræ, unde et superbia nascitur. Salus dexteræ. Ibid., id est gratia spiritualis, etc., usque ad qui terrena dignitate præsumunt.